

Epistola ad Hebraeos*
Caput 4: Versus 12
Sermo Dei.Qui a regalibus sedibus venit.Vivus.Quem infideles mortuum putant.Pertingens.Tota consideratione perveniens ad separationem animae, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis.Divisionem animae.Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quae actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quae sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat.Ac spiritus.Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius coelestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est.Compagum quoque.Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohaereant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiae sensualitatis.Medullarum.Medulla quae interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quae diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulae tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel coelestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.